Lk 2,42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi  43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius  44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos  45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum  46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem  47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius  48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te  49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse  50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos  51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo  52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines