Lk 14,16 at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos  17 et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia  18 et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum  19 et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum  20 et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire  21 et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc  22 et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est  23 et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea  24 dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam