Joh 14,23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus  24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris  25 haec locutus sum vobis apud vos manens  26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis  27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet  28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est  29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis  30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam  31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc