Distinctio LXIII
Laici vero nullo modo se debent inferre electioni

C. XV. Ex sacra principis quis ordinatur. Idem Laurentio Episcopo Centumcellensi.

Principali devotissimorum militum, qui illic in civitate Centumcellensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram insinuant se clementissimi principis impetrasse, quae eis presbyterum, diaconum et subdiaconum fieri debere praecepit. Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas ipsas videas, et diligenter inquiras, ne aliquid contra canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et vitae ipsorum laudabile testimonium videris, veniente mediana septimana paschae (si Dominus voluerit, et vixerimus), unumquemque per officia quae praediximus, non differas promovere.

 

Distinctio LXXV
Tempus autem consecrationis, sicut in ordine romano habetur...

C. VII. De temporibus ordinationis.
Item Gelasius ad Episcopos per Lucaniam, epist. I. cap. 13.

Ordinationes presbyterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, id est quarti mensis jejunio, septimi et decimi; sed et etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae, et sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas, nec cujuslibet utilitatis causa seu presbyterum, seu diaconum his praeferre, qui ante ipsos fuerint ordinati.

Distinctio LXXVI
Quibus temporibus jejunia celebranda sint

C. III. De eodem. Item ex Concilio Salegunstae habito, cap. 2.

De jejunio autem incerto quatuor temporum hanc certitudinem statuimus, ut si calendae Martiae in quarta feria sive antea evenerint, eadem hebdomada jejunium celebretur. § 1. Si autem calendae Martiae in quintam feriam aut sextam, aut sabbatum distenduntur, in sequentem hebdomadam jejunium differatur. Simili quoque modo, si calendae Junii in quarta feria aut antea evenerint, in subsequenti hebdomada jejunium celebretur; et si in quinta, aut sexta feria, aut sabbato contigerint, jejunium in tertiam hebdomadam reservetur. § 2. Et hoc sciendum est quod, si quando jejunium mensis Junii in vigilia pentecostes secundum praedictam regulam evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solenni pentecostes, et tunc propter solemnitatem Spiritus sancti diaconi dalmaticis induantur, et Alleluia cantetur, et Flectamus genua non dicatur. § 3. Eodem modo de septembris jejunio constitutum est, ut, si calendae septembris in quarta feria evenerint aut antea, jejunium in tertia hebdomada celebretur, et si in quinta, aut sexta, aut sabbato contigerint, in quarta hebdomada jejunandum erit. § 4. In decembri vero illud observandum erit, ut in proximo sabbato ante vigiliam natalis Domini celebretur jejunium, quia, si vigilia in sabbato evenerit, simul vigiliam et jejunium celebrare non convenit.

C. IV. De eodem. Contra Urbanus II. in Concilio Placentino, c. 14.:

Statuimus etiam, in jejunia quatuor temporum hoc ordine celebrentur: primum in initio quadragesimae, secundum in hebdomada pentecostes, tertium vero in septembri, quartum in decembri more solito fiat.

 

Causa XXVI Quaestio VII
de tempore vero satisfactionis

C. XIV. Anathema sit qui ritum paganorum et calendarum observat.

Si quis calendas Januarias et brumam ritu paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum dapibus vel epulis, in domibus praeparare, et per vicos et plateas cantiones et choros ducere praesumserit, quod magna iniquitas est coram Deo, anathema sit.

C. XVI. Dies Aegyptiaci et Januarii calendae non sunt observandae. Item Augustinus.

Non observetis dies, qui dicuntur Aegyptiaci, aut calendas Januarii, in quibus cantilenae quaedam, et comessationes, et ad invicem dona donantur, quasi in principio anni boni fati augurio, aut aliquos menses, aut tempora, aut dies, et annos, aut lunae  solisque cursum quia qui has, et quascunque divinationes, aut fata, aut auguria observat, aut attendit, aut consentit observantibus inutiliter et sine causa, magis ad sui damnationem quam ad salutem tendit; sive qui per quosdam numeros litterarum, et lunae, et per Pythagoricam necromantiam aegrotantium vitam vel mortem, vel prospera  vel adversa futura inquirunt, sive qui attendunt somnialia scripta, et falso Danielis nomine intitulata, et sortes, quae dicuntur sanctorum Apostolorum, et auguria avium, aut aliqua pro domo facienda, aut propter conjugia copulanda, aut in collectionibus herbarum carmina dicunt, aut pyctaciola pro quavis infirmitate scripta, super homines vel animalia ponunt, praeter symbolum et orationem dominicam, aut magicis falsitatibus in grandinariis tempestatibus credunt. Qui autem talibus credunt, aut ad eorum domum euntes, aut suis domibus introducunt, ut interrogent, sciant, se fidem Christianam et baptismum praevaricasse, et ut aganum et apostatam, id est retro abeuntem et Dei inimicum, iram Dei graviter in aeternum  incurrisse, nisi ecclesiastica poenitentia emendatus Deo reconcilietur. Dicit enim Apostolus : Sive manducatis sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, in quo vivimus, movemur et sumus.

C. XVII. e temporum quoque observationibus scribit Augustinus in Enchiridio, c. 79 :  Grave peccatum est dies observare, vel menses et annos.

Quis aestimaret, quam magnum peccatum sit dies observare, et menses, et annos, et tempora (sicut observant qui certis diebus, sive mensibus, sive annis volunt et nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta existiment tempora, nisi hujus mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis? (Item super epistolam ad Galatas, ad c. 4: § 1. Intelligat lector ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum observationes, ut huic loco subjecerit Apostolus: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Quod quum tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiis legatur, plena sunt tamen conventicula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt. Jam vero, ne aliquid inchoetur aut aedificiorum, aut hujusmodi quorumlibet operum, diebus, quos Aegyptiacos vocant, saepe etiam nos monere non dubitant.

 

Distinctio I. de consecratione
de ecclesiarum consecratione et missarum celebratione

C. LXXI. Quae praefationes in missa sunt cantandae. Pelagius II. Romanae ecclesiae et apostolicae sedis Episcopus universis Germaniarum atque Galliarum Episcopis .

XXVI Pars. Invenimus has novem praefationes in sacro catalogo tantummodo recipiendas, quas longa retro vetustas in Romana ecclesia hactenus servavit; id est: unam in Albis paschalibus, aliam de Ascensione Domini, tertiam de Pentecoste, quartam de, sextam de Apostolis, septimam de sancta Trinitate, octavam de Cruce, nonam de jejunio in Quadragesima tantummodo dicendam. Has praefationes tenet et custodit sancta Romana ecclesia, has tenendas vobis mandamus.

 

Distinctio III. de consecratione
De festis et ecclesiasticis ceremoniis promulgandisw et observandis

C. I.Tempora feriandi in missa sunt laicis nuncianda.
Item ex Concilio Lugdunensi

I Pars. Pronunciandum est laicis, ut sciant tempora feriandi per annum, id est: omnem dominicam a vespera usque ad vesperam, ne Judaismo capiantur. Feriandi vero per annum isti sunt dies: Natalis Domini, S. Stephani, S. Joannis Evangelistae, Innocentium, S. Silvestri, Octavae Domini, et Theophaniae, Purificatio S. Mariae, sanctum Pascha cum tota hebdomada, Rogationes tribus diebus, Ascensio Domini, sancti dies Pentecostes, S. Joannis Baptistae, duodecim Apostolorum, maxime tamen sanctorum Petri et Pauli, qui mundum sua praedicatione illuminaverunt, S. Laurentii, Assumtio S. Mariae, Nativitas S. Mariae, Dedicatio ecclesiae, S. Michaelis Archangeli, Dedicatio cujuscunque oratorii, et Omnium Sanctorum, et S. Martini, et illae festivitates, quas singuli episcopi in suis episcopatibus cum populo collaudaverint, quae vicinis tantum circummorantibus indicendae sunt, non generaliter omnibus. Reliquas vero festivitates per annum non sunt cogendi ad feriandum, nec prohibendi. Indictum vero jejunium quando fuerit denunciatum, ab omnibus observetur.

C. XVIII Singulis annis quinta feria ultimae hebdomadae quinquagesimae novum chrisma conficiatur. Item Fabianus Papa orientalibus Episcopis, epist. II .

 VIII Pars. Litteris vestris inter cetera insertum invenimus, quosdam regionis  vestrae  episcopos a  vestro nostroque ordine discrepare, et non per singulos annos in coena Domini chrisma conficere. Et infra: Errant vero qui talia excogitant, et mente vesana potius quam recta sentientes haec  audent. Et infra: § 1. Sicut enim ipsius diei solennitas per  singulos annos est celebranda, ita ipsius sancti chrismatis confectio per singulos annos est agenda, et de anno in annum renovanda, et fidelibus, tradenda, quia novum sacramentum est per singulos annos, et jam dicto die innovandum, et vetus in sanctis ecclesiis cremandum. Ista a sanctis Apostolis et successoribus eorum accepimus, et vobis tenenda mandamus.

C. XIX. Servetur ab omnibus festivitas inventionis dominicae crucis.
Item Eusebius Papa, epist. 3

IX Pars. Crucis Domini nostri Jesu Christi, quae nuper, nobis gubernacula sanctae Romanae ecclesiae tenentibus, quinto nonas Maii inventa est, in praedicto Calendarum die inventionis festum vobis solenniter celebrare mandamus.

Textgrundlage:
Corpus Juris Canonici Academicum ... ad modum Christoph. Henr. Freiesleben, alias Ferromontani ... accomodatum, Coloniae Munastianae impensis Emanuelis Turneysen MDCCLXXIII